- BOLESLAUS
- I.BOLESLAUSDux Plocensis, (ex eadem cum Regibus Poloniae huius nominis familiâ Piasteâ, sed ramô Mazoviô, cuius Ziemovitus Conradi filius auctor fuit, oriundus) post mortem Lesci Albi, ad Principatum Poloniae vocatus, sed, ab Henricô Vratissaviensi deiectus est. Ex eius posteris Bolessaus, Varsovianae lineae, Rex iterum Poloniae a quibusdam electus est, sed, Casimirô regnum capessente, frustra fuit: Pater Ianussii, regnum adversus Ioh. Albertum infeliciter affectantis, et Contadi, in cuius filiis Iohanne et Stanissao linea, ac in Polonia simul omnis Piasteus sanguis defecir, A. C. 1526.II.BOLESLAUScognomine Altus seu Procerus, silius Vladissai II. Polon. Regis qui regnô a fratribus pulsus, in Silesia sedem fixit, Silesiae inferioris Ducum auctor fuit, sicut a fratre eius minore natu superioris Duces descenderunt. Ei Vratissavia primo data, et post fratris Couradi Lasconogi mortem Glogavia accessit, ob quam cum Micissao minore fratre bellum, interventu Casimiri Poloniae Regis sopitum, A. C. 1179. Huic dein adversus Borussos, Imperatori item Barbarossae in Italia, operam militarem addixit. Obiit A. C. 1201. bene de Silesia meritus: Pater ex Wencessaa Mosca Iarossat et ex Adelheide Sultzbacensi Sultzbacensi Hentici cognomine Barbati seu Sapientis, e quibus hic inter alios filium quoque Bolessaum habuit, qui maiori ex parte ditionem suam Lebusiensem Brandeburgicis vendidit: alterumque Henricum cognomine Pium, quô et Annâ Bohemâ geniti sunt, Henticus, qui Vratissaviensem,III.BOLESLAUSfil. Bolessai, quem Bolessaus Saevus genuit, vide supra: Monsterbergicae lineae sator, Glacensem Comitatum Iohanm Bohemiae Regi vendidit A. C. 1326. unde huic potestatis in Silesiam principium. Inde vero eum Carolus Iohannis filius patris iussu adortus, Franckenstenium obsedit: Sed cum ineruptione Bolessaus multos nobiles captos, in convivio, ab uxoribus eorum exoratus, sine lytro dimisisset, magnanimitate victoris delectatus Carolus, ad vitae dies ipsi Comitatum Glacensem reddidit, hâc lege, ut coronae Bohemicae subderetur. obdormivit in hymno, Tribularer, si nescirem misericordias tuas, Domine, tu dixisti, nolo mortem peccatoris, etc. A. C. 1342. Pater Nicoloti, ex hoc avus Bolessai, qui A. C. 1377. a morione occisus, filios reliquit Iohannem ac Henricum, quibus sine prole defunctis linea defecit, et Ducatus Monsterbergicus ad regnum Bohemicum devolutus est A. C. 1429.IV.BOLESLAUSfil. Henrici praefati primogenitus ex Elisabetha Calisiensi, initio patruô Bolessaô, dein Episcopô Vratissaviensi tutore usus, Briegam tenuit, et postea Lignicium, quod a fratre Vladissao extorsit, quemadmodum Glogovianis quoque aliqua ademit; vicissim Grotkam vendidit Episcopo, et semel ipsos libetos Vratissaviensibus oppignoravit. Cum fratres dein se Bohemo Regi submisissent; ipse etiam idem facere coactus est, A. C. 1331. In Ecclesiasticorum post haec bona, ob Regem a Nancero Episcopo Vratissaviensi iniuste excommunicatum, involavit: Obiit A. C. 1343. Cum immoderatâ post ieiunium oppletione stomachum saburrâsset. Coniux eius secunda multam attulit marito dotem, e qua redempta Olavia ac Briega: Ex priori Margareta Bohema filios reliquit Ludovicum ac Wencessaum, patrem Bolessai, inter alios, qui certamine ludicrô in Bacchavalibus periit.V.BOLESLAUSfil. minor natu Primissai Ducis Teschinensis, quem ramum orsus fuerat Casimirus II. Wencessao Imperatori apprime carus, quemadmodum et frater eius Primissaus Sigismundo Imperatori adversus Borussos tulit suppetias, A. C. 1417. Exstincto A. C. 1433. superfuêre, ex Sophia Lithuana, filii quinque, quorum maximus natu patri cognominis, exstinctus est, A. C. 1460. ex Anna Mazovia Pater Casimiti IV.VI.BOLESLAUSqui Lignicensem et Conradus, qui Glogoviensem Principatus accepête. Habuit Bolessaus cognomen Calvi vel Saevi, fuitque libidinosissimus, turbulentissimus, prodigus, luxuriosus, temerarius, imprudens et tandem fere delirus. Ei oblatus Poloniae Principatus, sed a Conrado Mazovio repressus est: in Silesia vero parricidialia per ipsum bella excitata, multô sanguine constitête. Fratrem Henricum ad Vratissaviam cedendam cogere frustra conatus, A. C. 1256. Episcopum Vratissaviensem captum ad damnosas conditiones adegit, sed vicessim captus a fratre Contado tantundem ei solvere compulsus est. Iterum nepote Henricô Probô captô A. C. 1278. decessit, relictis ex prima uxore Hedvige Anhaltinâ filiis Henricô Lignicensis, et Bolessaô Suidnicensis lineae, conditoribus: medius enim Bernhardus prole caruit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.